- PRAETOR Provincialis
- PRAETOR Provincialisqui provin ciam regebat. lnitiô enim provinciis praefecti sunt Praetores, ut et ius provincialibus dicerent, et si res postularet, bellum administrarent. Itaque Praetorum numerus ob id crevit; quia provinciarum crevit numerus. Nam cum duo, ut dictum, Romae Praetores essent, unus, qui inter cives; alter, qui inter peregrinos ius diceret: ac provin ciae duae. Sicilia atque Sardinia essent institutae; visum est faciendum, ut Praetores alii in eos duo adicerentur. Inde duabus ad imperium adiectis Hispaniis, totidem alii accesserunt, qui quaterni quaternas in singulos annos administrarentprovincias. Verum, quoniam in ipsis provinciis saepe tumultus ac bella graviora excitabantur, hinc etiam Consulibus provinciae com mitti coeperunt; sicque duo potissimum ordinarii fuêre Provin ciarum Rectores: Praetores, qui in Praetura, et Consules, qui gravioreurgente bellô, provin ciis praeessent. Praetores itaque provin ciales, sicut et reliqut, Comitiis Centuriatis creati: iisque, ubi erant designati, decretae a Senatu Provinciae sunt, quas sortirentur. Insignia fuerunt eadem, quae Urbanorum, unde a sex securibus ἑξαπελέκεις Appiano dicti sunt: tempus ordinarium fuit annuum. Si vero prorogatô post Praeturam imperiô in provinciis remansissent, Propraetores appellati sunt: quod quidem usque ad Ann, Urb. Cond. 600. observatum est. Postea vero, cum L. Calpurnius Piso Tribun. Plaeb. Marciô Censorinô, M. Maniliô Consulib. annô ipsô 604. teste inBruto Cicerone, primus de quaestione perpetua Repetundarum tulisset, i. e. ut ex Praetoribus iis, qui provincias sortiri soliti erant, unus Provinciae locô quaestionem Repetundarum sortiretur, eique per annum in Urbe praeesset: Cumque idem postea, etiam in aliis quaestionibus ac Praetoribus, alii aliâ lege sanxissent, factum est, ut Praetores, qui quotannis adhuc seni tantum creabantur, iurisdictiones duas, quaestiones quatuor aut plures ex Legibus, quae de quaque quaestione latae erant, in sortem conicerent easque per annum in urbe exercerent: extremô autem annô, ex Senatusconsulto provincias in posterum sortirentur: unde hi Propraetores dicti, de quibus vide Ioh. Rosin. Antiqq, Rom. l. 7. c. 43. et infra in voce, Propraetor. Alii apud Curtium Praetores, l. 5. c. 1. quos Alexander regioni Babyloniae et civitati praefecit. Στρατηγοὶ videl. erant, qui praeessent militibus. Satrapâprovinciales curante: Quemadmodum et postea sub Imperatorib. Romanis quaedam provinciae simul Praesidem atque Ducem habuêre. Praeter quos Φρούραρχοι, Praesidiorum Praefecti, quos cum Praetoribus male contundit Interpres Arriani, l. 3. c. 3. ubi Mazarus Praefectus praesidti arcis et Archelaus Praetor diserte in Graeco distingnuntur. Uti in Gallia hodie arcium atque oppidorum Praetecti, a Ducibus toti provin ciae praepositis, longô intervallô separantur. Vide Freinshemum, Not. ad Curtium d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.